monumenta.ch > Plinius > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 34
{VIII} lora etiam et coria omnia et calceamina axesque decocta ungui atque aeramenta contra aeruginem colorisque gratia elegantioris et totam supellectilem ligneam ac vasa fictilia, in quis ficum aridam libeat adservare, aut si folia bacasque in virgis myrti aliudve quod genus simile. postremo ligna macerata amurca nullo fumi taedio ardere. oleam si lambendo capra lingua contigerit depaveritque primo germinatu, sterilescere auctor est M. Varro. et hactenus de olea atque oleo.